Nam meliores sunt amores tui vino:
Oleum effusum nomen tuum;
ideo adulescentulae dilexerunt te.
Introducat me rex in cellaria sua;
exsultemus et laetemur in te
memores amorum tuorum super vinum;
recte diligunt te.
filiae Ierusalem,
sicut tabernacula Cedar,
sicut pelles Salma.
quia decoloravit me sol.
Filii matris meae irati sunt mihi;
posuerunt me custodem in vineis,
vineam meam non custodivi.
ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam
post greges sodalium tuorum.
o pulcherrima inter mulieres,
egredere et abi post vestigia gregum
et pasce haedos tuos
iuxta tabernacula pastorum.
assimilavi te, amica mea.
collum tuum inter monilia.
vermiculatas argento.
nardus mea dedit odorem suum.
qui inter ubera mea commoratur.
in vineis Engaddi.
ecce tu pulchra es:
oculi tui columbarum.
et decorus.
Lectulus noster floridus,
laquearia nostra cupressina.