Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge,
altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :
Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,
et facti in hæreditatem reliquis gentibus,
et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,
torrentibus, vallibusque et desertis,
parietinis et urbibus derelictis,
quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,
et de Idumæa universa,
quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,
et toto corde et ex animo,
et ejecerunt eam ut vastarent :
et dices montibus et collibus, jugis et vallibus :
Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,
eo quod confusionem gentium sustinueritis.
Ego levavi manum meam,
ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,
ipsæ confusionem suam portent.
et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :
prope enim est ut veniat.
et arabimini, et accipietis sementem.
et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
et multiplicabuntur, et crescent :
et habitare vos faciam sicut a principio,
bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :
et scietis quia ego Dominus.
et hæreditate possidebunt te :
et eris eis in hæreditatem,
et non addes ultra ut absque eis sis.
Pro eo quod dicunt de vobis :
Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
et gentem tuam non necabis ultra,
ait Dominus Deus.
et opprobrium populorum nequaquam portabis :
et gentem tuam non amittes amplius,
ait Dominus Deus.
et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis :
juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
pro sanguine quem fuderunt super terram,
et in idolis suis polluerunt eam.
et ventilati sunt in terras :
juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
et polluerunt nomen sanctum meum,
cum diceretur de eis : Populus Domini iste est,
et de terra ejus egressi sunt.
quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
Hæc dicit Dominus Deus :
Non propter vos ego faciam, domus Israël,
sed propter nomen sanctum meum,
quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
quod pollutum est inter gentes,
quod polluistis in medio earum :
ut sciant gentes quia ego Dominus,
ait Dominus exercituum,
cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
et congregabo vos de universis terris,
et adducam vos in terram vestram.
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,
et ab universis idolis vestris mundabo vos.
et spiritum novum ponam in medio vestri :
et auferam cor lapideum de carne vestra,
et dabo vobis cor carneum.
et faciam ut in præceptis meis ambuletis,
et judicia mea custodiatis et operemini.
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
et vocabo frumentum et multiplicabo illud,
et non imponam vobis famem.
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
studiorumque non bonorum :
et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.
In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,
et inhabitari fecero urbes,
et instauravero ruinosa,
quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.
quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta :
ego Dominus locutus sim, et fecerim.
Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis :
multiplicabo eos sicut gregem hominum,
ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus :
sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum :
et scient quia ego Dominus.