Библия VG VG

Baruch, 5 Baruch, 5 глава

1 Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ,
et indue te decore, et honore ejus,
quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.
2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ,
et imponet mitram capiti honoris æterni.
3 Deus enim ostendet splendorem suum in te,
omni qui sub cælo est.
4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum :
pax justitiæ, et honor pietatis.
5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso :
et circumspice ad orientem,
et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem,
in verbo Sancti,
gaudentes Dei memoria.
6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis :
adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore
sicut filios regni :
7 constituit enim Deus
humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes,
et convalles replere in æqualitatem terræ,
ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.
8 Obumbraverunt autem et silvæ,
et omne lignum suavitatis Israël
ex mandato Dei.
9 Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ,
cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Baruch, 5 глава. VG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946



2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.