quod locutus est ad nos,
et ad judices nostros qui judicaverunt Israël,
et ad reges nostros, et ad principes nostros,
et ad omnem Israël et Juda :
quæ non sunt facta sub cælo
quemadmodum facta sunt in Jerusalem,
secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,
in improperium et in desolationem in omnibus populis
in quibus nos dispersit Dominus :
quia peccavimus Domino Deo nostro,
non obaudiendo voci ipsius.
nobis autem et patribus nostris confusio faciei,
sicut est dies hæc :
quæ venerunt super nos :
ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
et adduxit ea super nos :
quia justus est Dominus in omnibus operibus suis
quæ mandavit nobis,
ut iremus in præceptis Domini,
quæ dedit ante faciem nostram.
qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti
in manu valida, et in signis, et in prodigiis,
et in virtute tua magna, et in brachio excelso,
et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :
inique gessimus, Domine Deus noster,
in omnibus justitiis tuis.
quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
et educ nos propter te,
et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :
et quia nomen tuum invocatum est super Israël,
et super genus ipsius.
et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
quia non mortui qui sunt in inferno,
quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,
dabunt honorem et justificationem Domino :
et incedit curva et infirma,
et oculi deficientes, et anima esuriens,
dat tibi gloriam et justitiam Domino.
nos fundimus preces et petimus misericordiam
ante conspectum tuum, Domine Deus noster :
sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,
dicens :
Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,
et opera facite regi Babylonis,
et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
operari regi Babyloniæ,
defectionem vestram faciam de civitatibus Juda,
et a foris Jerusalem,
et vocem sponsi et vocem sponsæ,
et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
ut operarentur regi Babylonis :
et statuisti verba tua,
quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum,
ut transferrentur ossa regum nostrorum
et ossa patrum nostrorum de loco suo :
et mortui sunt in doloribus pessimis,
in fame et in gladio, et in emissione.
sicut hæc dies,
propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.
secundum omnem bonitatem tuam
et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :
in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,
multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,
quo ego eos dispergam :
populus est enim dura cervice.
Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,
et dabo eis cor, et intelligent ;
aures, et audient :
et memores erunt nominis mei,
et a malignitatibus suis :
quia reminiscentur viam patrum suorum,
qui peccaverunt in me.
Abraham, Isaac, et Jacob :
et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,
et non minorabuntur :
ut sim illis in Deum,
et ipsi erunt mihi in populum :
et non movebo amplius populum meum, filios Israël,
a terra quam dedi illis.