17a Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam
17b et dixit:
“Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.
17c Domine, Domine, rex omnipotens,
in dicione enim tua cuncta sunt posita,
et non est qui possit tuae resistere voluntati,
si decreveris salvare Israel.
17d Tu enim fecisti caelum et terram
et quidquid mirabile caeli ambitu continetur;
17e Dominus omnium es,
nec est qui resistat maiestati tuae.
17f Tu scis, Domine, quia libenter adorarem
plantas pedum Aman pro salute Israel;
17g hoc autem non feci,
ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei,
et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus.
17h Et non facio ea in arrogantia
neque in gloriae cupiditate, Domine.
Appare, Domine; manifestare, Domine!
17i Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob,
parce populo tuo,
quia volunt nos inimici nostri perdere
et delere hereditatem tuam.
17k Ne despicias partem tuam,
quam redemisti tibi de terra Aegypti.
17l Exaudi deprecationem meam
et propitius esto sorti tuae;
et converte luctum nostrum in gaudium,
ut viventes laudemus nomen tuum, Domine,
et ne claudas ora te canentium”.
17m Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
17n Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat.
17o Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde.
17p Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit:
17q “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.
Suffraga mihi soli
et non habenti defensorem praeter te, Domine,
17r quoniam periculum in manu mea est.
17s Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti.
17t Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris
novem reges tradidisti.
17u Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti.
17v Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti.
17x Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti.
17y Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum,
morte damnato et oranti pro vita misertus es
et donasti ei vitae annos quindecim.
17z Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Annae petenti in desiderio animae
filii generationem donasti.
17aa Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine,
usque in finem.
17bb Et nunc adiuva me solitariam
et neminem habentem nisi te,
Domine, Deus meus.
17cc Tu nosti
quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum.
17dd Deus, tu nosti
quoniam non manducavi de mensa exsecrationum
et vinum libationum eorum non bibi.
17ee Tu nosti
quoniam a die translationis meae
non sum laetata, Domine,
nisi in te solo.
17ff Tu scis, Deus,
quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est,
exsecror illud tamquam pannum menstruatae
et non indui illud in die bona.
17gg Et nunc subveni orphanae mihi
et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis
et gratam me fac coram eo
et converte cor eius in odium oppugnantis nos,
in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei.
17hh Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum;
converte luctum nostrum in laetitiam
et dolores nostros in sanitatem.
17ii Surgentes autem supra partem tuam, Deus,
fac in exemplum.
17kk Appare, Domine; manifestare, Domine!”.