et non exaudis?
Vociferabor ad te: “Violentia!”,
et non salvas?
et malitiam vides?
Et vastitas et violentia est coram me,
et facta est contentio, et iurgium exoritur.
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius praevalet adversus iustum,
propterea egreditur iudicium perversum.
admiramini et obstupescite,
quia opus facio in diebus vestris,
quod nemo credet, cum narrabitur.
gentem amaram et velocem,
ambulantem super latitudinem terrae,
ut possideat tabernacula non sua.
ex semetipsa iudicium eius
et maiestas eius egredietur.
et saeviores lupis deserti;
et accurrunt equites eius:
equites namque eius de longe venient,
volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
omnes facies eorum ventus urens;
et congregabunt quasi arenam captivos.
tyrannis illudet;
ipsa super omnem munitionem ridebit
et comportabit aggerem et capiet eam.
et constituet fortitudinem suam deum suum”.
Deus meus, sanctus meus,
qui non morieris?
Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
et respicere ad iniquitatem non poteris.
Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?
quasi reptile non habens principem super se.
trahit eos in sagena sua
et congregat in rete suo;
super hoc laetatur et exsultat.
et sacrificat reti suo,
quia in ipsis incrassata est portio eius,
et cibus eius pinguis.
ut interficiat gentes sine misericordia?