Secundum melodiam lamentationum.
et timui, Domine, opus tuum.
In medio annorum vivifica illud,
in medio annorum notum facies.
Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
et Sanctus de monte Pharan. — Selah.
Operit caelos gloria eius,
et laudis eius plena est terra.
radii ex manibus eius:
ibi abscondita est fortitudo eius.
et egredietur pestis post pedes eius.
aspexit et dissolvit gentes.
Et contriti sunt montes saeculi,
incurvati sunt colles antiqui
ab itineribus aeternitatis eius.
turbantur pelles terrae Madian.
aut in fluminibus furor tuus
vel in mari indignatio tua?
Quia ascendes super equos tuos,
quadrigas tuas victrices.
sagittis replevisti pharetram tuam. — Selah.
In fluvios scindes terram,
Effuderunt aquas nubes,
dedit abyssus vocem suam,
in altum levavit manus suas.
prae luce sagittarum tuarum discedunt,
prae splendore fulgurantis hastae tuae.
in furore conteres gentes.
in salutem cum christo tuo.
Percussisti caput de domo impii,
denudasti fundamentum usque ad petram. — Selah.
venientium ut turbo ad dispergendum me;
exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
in luto aquarum multarum.
ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei.
Conquiescam in die tribulationis,
ut ascendat super populum, qui invadit nos.
et non erit fructus in vineis;
mentietur opus olivae,
et arva non afferent cibum;
abscissum est de ovili pecus,
et non est armentum in praesepibus.
et exsultabo in Deo salvatore meo.
et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me.
Magistro chori. Ad sonitum chordarum.