Библия VG VG

Psalmi, 134 Psalmi, 134 глава

1 Alleluja.
Laudate nomen Domini ;
laudate, servi, Dominum :
2 qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;
psallite nomini ejus, quoniam suave.
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;
Israël in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,
et Deus noster præ omnibus diis.
6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,
in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terræ,
fulgura in pluviam fecit ;
qui producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita Ægypti,
ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :
in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas,
et occidit reges fortes :
11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,
et omnia regna Chanaan :
12 et dedit terram eorum hæreditatem,
hæreditatem Israël populo suo.
13 Domine, nomen tuum in æternum ;
Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia judicabit Dominus populum suum,
et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur ;
oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient ;
neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Israël, benedicite Domino ;
domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi, benedicite Domino ;
qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion,
qui habitat in Jerusalem.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Psalmi, 134 глава. VG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

ПОДДЕРЖАТЬ ДЕНЬГАМИ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Комментарии Скоуфилда
  9. Комментарии Сперджена


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.