quod ego levo super vos planctum :
domus Israël cecidit,
et non adjiciet ut resurgat.
non est qui suscitet eam.
Urbs de qua egrediebantur mille,
relinquentur in ea centum ;
et de qua egrediebantur centum,
relinquentur in ea decem in domo Israël.
Quærite me, et vivetis.
et in Galgalam nolite intrare,
et in Bersabee non transibitis,
quia Galgala captiva ducetur,
et Bethel erit inutilis.
(ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit,
et non erit qui extinguat Bethel :
et justitiam in terra relinquitis) :
et convertentem in mane tenebras,
et diem in noctem mutantem ;
qui vocat aquas maris,
et effundit eas super faciem terræ ;
Dominus nomen est ejus :
et depopulationem super potentem affert.
et loquentem perfecte abominati sunt.
et prædam electam tollebatis ab eo,
domos quadro lapide ædificabitis,
et non habitabitis in eis ;
vineas plantabis amantissimas,
et non bibetis vinum earum.
et fortia peccata vestra :
hostes justi, accipientes munus,
et pauperes deprimentes in porta.
quia tempus malum est.
et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
et constituite in porta judicium :
si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
In omnibus plateis planctus ;
et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !
et vocabunt agricolam ad luctum,
et ad planctum eos qui sciunt plangere.
quia pertransibo in medio tui,
dicit Dominus.
ad quid eam vobis ?
Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
et occurrat ei ursus ;
et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,
et mordeat eum coluber.
et caligo, et non splendor in ea ?
et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
non suscipiam ;
et vota pinguium vestrorum non respiciam.
et cantica lyræ tuæ non audiam.
et justitia quasi torrens fortis.
in deserto quadraginta annis, domus Israël ?
et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri,
quæ fecistis vobis.
Deus exercituum nomen ejus.