mutatum est obryzum optimum!
Dispersi sunt lapides sancti
in capite omnium platearum.
et ponderati auro primo,
quomodo reputati sunt in vasa testea,
opus manuum figuli!
lactaverunt catulos suos;
filia populi mei crudelis
quasi struthio in deserto.
ad palatum eius in siti;
parvuli petierunt panem,
et non erat qui frangeret eis.
interierunt in viis;
qui nutriebantur in coccinis,
amplexati sunt stercora.
peccato Sodomae,
quae subversa est in momento,
et non laborabant in ea manus.
nitidiores lacte,
rubicundiores in corpore coralliis,
sapphirus aspectus eorum.
et non sunt cogniti in plateis:
adhaesit cutis eorum ossibus,
aruit et facta est quasi lignum.
quam interfectis fame,
quoniam isti extabuerunt consumpti
a sterilitate terrae.
coxerunt filios suos:
facti sunt cibus earum
in contritione filiae populi mei.
effudit iram indignationis suae;
et succendit ignem in Sion,
qui devoravit fundamenta eius.
et universi habitatores orbis,
quoniam ingrederetur hostis et inimicus
per portas Ierusalem.
et iniquitates sacerdotum eius,
qui effuderunt in medio eius
sanguinem iustorum.
polluti sunt in sanguine,
ita ut nemo posset attingere
lacinias eorum.
“Recedite, abite, nolite tangere!”.
Cum fugerent et errarent, dixerunt inter gentes:
“Non addent ultra ut incolant”.
non addet ut respiciat eos;
facies sacerdotum non respexerunt
neque senum miserti sunt.
ad auxilium nostrum vanum?
In specula nostra respeximus
ad gentem, quae salvare non potest.
ne iremus per plateas nostras.
“Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,
quia venit finis noster”.
aquilis caeli;
super montes persecuti sunt nos,
in deserto insidiati sunt nobis.
captus est in foveis eorum,
de quo dicebamus: “Sub umbra sua
vivemus in gentibus”.
quae habitas in terra Us;
ad te quoque perveniet calix,
inebriaberis atque nudaberis.
non addet ultra ut transmigret te;
visitavit iniquitatem tuam, filia Edom,
discooperuit peccata tua.