“Super tribus sceleribus Moab
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod incenderit ossa regis Edom
usque ad cinerem,
et devorabit aedes Carioth,
et morietur in tumultu Moab,
in clamore et voce tubae;
et omnes principes eius interficiam cum eo”,
dicit Dominus.
“Super tribus sceleribus Iudae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint
C deceperunt enim eos idola sua,
post quae abierant patres eorum C
et devorabit aedes Ierusalem”.
“Super tribus sceleribus Israel
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod vendiderint pro argento iustum
et pauperem pro calceamentis;
et viam humilium declinaverint,
et filius ac pater eius iverint ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum;
iuxta omne altare
et vinum damnatorum biberint
in domo Dei sui.
Amorraeum a facie eorum,
cuius altitudo sicut altitudo cedrorum,
et fortitudo quasi quercuum;
exterminaveram fructum eius desuper
et radices eius subter.
de terra Aegypti
et duxi vos in deserto
quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorraei;
Numquid non ita est, filii Israel?,
dicit Dominus.
et prophetis mandastis dicentes:
“Ne prophetetis”.
sicut comprimit plaustrum
onustum feno;
et fortis non firmabit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam;
et velox pedibus suis non salvabitur;
ascensor equi non salvabit animam suam,
nudus fugiet in illa die”,
dicit Dominus.