Библия VG VG

Isaias, 15 Isaias, 15 глава

1 Onus Moab.
Quia nocte vastata est
Ar Moab, conticuit ;
quia nocte vastatus est
murus Moab, conticuit.
2 Ascendit domus,
et Dibon ad excelsa,
in planctum super Nabo ;
et super Medaba, Moab ululavit ;
in cunctis capitibus ejus calvitium,
et omnis barba radetur.
3 In triviis ejus accincti sunt sacco ;
super tecta ejus et in plateis ejus
omnis ululatus descendit in fletum.
4 Clamabit Hesebon et Eleale,
usque Jasa audita est vox eorum ;
super hoc expediti Moab ululabunt,
anima ejus ululabit sibi.
5 Cor meum ad Moab clamabit ;
vectes ejus usque ad Segor,
vitulam conternantem ;
per ascensum enim Luith
flens ascendet,
et in via Oronaim
clamorem contritionis levabunt.
6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,
quia aruit herba, defecit germen,
viror omnis interiit.
7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :
ad torrentem Salicum ducent eos.
8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;
usque ad Gallim ululatus ejus,
et usque ad puteum Elim clamor ejus.
9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ;
ponam enim super Dibon additamenta ;
his qui fugerint de Moab leonem,
et reliquiis terræ.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Isaias, 15 глава. VG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

Я ХОЧУ ПОМОЧЬ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда
  8. Ветхий Завет сегодня


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.