non est anima mea ad populum istum :
ejice illos a facie mea, et egrediantur.
dices ad eos : Hæc dicit Dominus :
Qui ad mortem, ad mortem,
et qui ad gladium, ad gladium,
et qui ad famem, ad famem,
et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
gladium ad occisionem,
et canes ad lacerandum,
et volatilia cæli et bestias terræ
ad devorandum et dissipandum.
propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,
super omnibus quæ fecit in Jerusalem.
aut quis contristabitur pro te ?
aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?
retrorsum abiisti :
et extendam manum meam super te, et interficiam te :
laboravi rogans.
interfeci et disperdidi populum meum,
et tamen a viis suis non sunt reversi.
induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie :
misi super civitates repente terrorem.
defecit anima ejus :
occidit ei sol cum adhuc esset dies :
confusa est, et erubuit :
et residuos ejus in gladium dabo
in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ?
Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam :
omnes maledicunt mihi.
si non occurri tibi in tempore afflictionis,
et in tempore tribulationis adversus inimicum.
in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
quia ignis succensus est in furore meo :
super vos ardebit.
et tuere me ab his qui persequuntur me.
Noli in patientia tua suscipere me :
scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
et factum est mihi verbum tuum in gaudium
et in lætitiam cordis mei,
quoniam invocatum est nomen tuum super me,
Domine Deus exercituum.
et gloriatus sum a facie manus tuæ :
solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
et plaga mea desperabilis renuit curari ?
facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
Si converteris, convertam te,
et ante faciem meam stabis :
et si separaveris pretiosum a vili,
quasi os meum eris :
convertentur ipsi ad te,
et tu non converteris ad eos.
et bellabunt adversum te, et non prævalebunt,
quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus :
et redimam te de manu fortium.