et formaturus illud, et paraturus :
Dominus nomen ejus :
et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.
ad domos urbis hujus,
et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,
et ad munitiones, et ad gladium
et impleant eas cadaveribus hominum
quos percussi in furore meo et in indignatione mea,
abscondens faciem meam a civitate hac,
propter omnem malitiam eorum :
et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
et ædificabo eos sicut a principio.
in qua peccaverunt mihi,
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,
in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
et in laudem, et in exsultationem
cunctis gentibus terræ,
quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis :
et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,
et in omni pace quam ego faciam eis.
Adhuc audietur in loco isto
quem vos dicitis esse desertum,
eo quod non sit homo nec jumentum
in civitatibus Juda, et foris Jerusalem,
quæ desolatæ sunt, absque homine,
et absque habitatore, et absque pecore,
vox sponsi et vox sponsæ,
vox dicentium : Confitemini Domino exercituum,
quoniam bonus Dominus,
quoniam in æternum misericordia ejus :
et portantium vota in domum Domini :
reducam enim conversionem terræ
sicut a principio, dicit Dominus.
Adhuc erit in loco isto deserto,
absque homine et absque jumento,
et in cunctis civitatibus ejus,
habitaculum pastorum accubantium gregum.
et in civitatibus campestribus,
et in civitatibus quæ ad austrum sunt,
et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,
et in civitatibus Juda,
adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
et suscitabo verbum bonum quod locutus sum
ad domum Israël et ad domum Juda.
germinare faciam David germen justitiæ,
et faciet judicium et justitiam in terra :
et Jerusalem habitabit confidenter :
et hoc est nomen quod vocabunt eum :
Dominus justus noster.
Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :
qui offerat holocautomata,
et incendat sacrificium,
et cædat victimas omnibus diebus.
Si irritum potest fieri pactum meum cum die,
et pactum meum cum nocte,
ut non sit dies et nox in tempore suo,
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,
et Levitæ et sacerdotes ministri mei.
et metiri arena maris,
sic multiplicabo semen David servi mei,
et Levitas ministros meos.
Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt ?
et populum meum despexerunt,
eo quod non sit ultra gens coram eis.
Si pactum meum inter diem et noctem,
et leges cælo et terræ non posui,
ut non assumam de semine ejus
principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob :
reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.