non potero vobis facere, domus Israël ? ait Dominus :
ecce sicut lutum in manu figuli,
sic vos in manu mea, domus Israël.
ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :
quod locutus sum adversus eam,
agam et ego pœnitentiam super malo
quod cogitavi ut facerem ei.
ut ædificem et plantem illud.
ut non audiat vocem meam,
pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
Hæc dicit Dominus :
Ecce ego fingo contra vos malum,
et cogito contra vos cogitationem :
revertatur unusquisque a via sua mala,
et dirigite vias vestras et studia vestra.
post cogitationes enim nostras ibimus,
et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
Interrogate gentes :
Quis audivit talia horribilia,
quæ fecit nimis virgo Israël ?
aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes ?
frustra libantes,
et impingentes in viis suis,
in semitis sæculi,
ut ambularent per eas in itinere non trito,
et in sibilum sempiternum :
omnis qui præterierit per eam obstupescet,
et movebit caput suum.
dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.
non enim peribit lex a sacerdote,
neque consilium a sapiente,
nec sermo a propheta :
venite, et percutiamus eum lingua,
et non attendamus ad universos sermones ejus.
et audi vocem adversariorum meorum.
quia foderunt foveam animæ meæ ?
Recordare quod steterim in conspectu tuo
ut loquerer pro eis bonum,
et averterem indignationem tuam ab eis.
et deduc eos in manus gladii :
fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ :
et viri earum interficiantur morte :
juvenes eorum confodiantur gladio in prælio :
adduces enim super eos latronem repente,
quia foderunt foveam ut caperent me,
et laqueos absconderunt pedibus meis.
adversum me in mortem :
ne propitieris iniquitati eorum,
et peccatum eorum a facie tua non deleatur :
fiant corruentes in conspectu tuo ;
in tempore furoris tui abutere eis.