et oculis meis fontem lacrimarum,
et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?
et derelinquam populum meum,
et recedam ab eis ?
quia omnes adulteri sunt,
cœtus prævaricatorum.
quasi arcum mendacii et non veritatis :
confortati sunt in terra,
quia de malo ad malum egressi sunt,
et me non cognoverunt, dicit Dominus.
et in omni fratre suo non habeat fiduciam :
quia omnis frater supplantans supplantabit,
et omnis amicus fraudulenter incedet.
et veritatem non loquentur :
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;
ut inique agerent laboraverunt.
in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
Ecce ego conflabo, et probabo eos :
quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?
dolum locuta est.
In ore suo pacem cum amico suo loquitur,
et occulte ponit ei insidias.
aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?
et super speciosa deserti planctum,
quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,
et non audierunt vocem possidentis :
a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
et cubilia draconum :
et civitates Juda dabo in desolationem,
eo quod non sit habitator.
et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,
quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,
eo quod non sit qui pertranseat ?
Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,
et non audierunt vocem meam,
et non ambulaverunt in ea,
et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :
Ecce ego cibabo populum istum absinthio,
et potum dabo eis aquam fellis.
quas non noverunt ipsi et patres eorum,
et mittam post eos gladium,
donec consumantur.
Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant :
et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :
deducant oculi nostri lacrimas,
et palpebræ nostræ defluant aquis.
Quomodo vastati sumus,
et confusi vehementer ?
quia dereliquimus terram ;
quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,
et docete filias vestras lamentum,
et unaquæque proximam suam planctum :
ingressa est domos nostras,
disperdere parvulos deforis,
juvenes de plateis.
Et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis,
et quasi fœnum post tergum metentis,
et non est qui colligat.
Non glorietur sapiens in sapientia sua,
et non glorietur fortis in fortitudine sua,
et non glorietur dives in divitiis suis :
scire et nosse me,
quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,
et judicium, et justitiam in terra :
hæc enim placent mihi, ait Dominus.
et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,
et super filios Ammon, et super Moab ;
et super omnes qui attonsi sunt in comam,
habitantes in deserto :
quia omnes gentes habent præputium,
omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.