et in Thecua clangite buccina,
et super Bethacarem levate vexillum,
quia malum visum est ab aquilone,
et contritio magna.
fixerunt in ea tentoria in circuitu :
pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
consurgite, et ascendamus in meridie :
væ nobis, quia declinavit dies ;
quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !
et dissipemus domus ejus.
Cædite lignum ejus,
et fundite circa Jerusalem aggerem.
Hæc est civitas visitationis :
omnis calumnia in medio ejus.
sic frigidam fecit malitiam suam.
Iniquitas et vastitas audietur in ea,
coram me semper infirmitas et plaga.
ne forte recedat anima mea a te ;
ne forte ponam te desertam,
terram inhabitabilem.
Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël.
Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
ecce incircumcisæ aures eorum,
et audire non possunt :
ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,
et non suscipient illud.
laboravi sustinens.
Effunde super parvulum foris,
et super consilium juvenum simul :
vir enim cum muliere capietur ;
senex cum pleno dierum.
agri et uxores pariter,
quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :
omnes avaritiæ student,
et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum.
dicentes : Pax, pax !
et non erat pax.
quin potius confusione non sunt confusi,
et erubescere nescierunt.
Quam ob rem cadent inter ruentes :
in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
State super vias, et videte,
et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona,
et ambulate in ea :
et invenietis refrigerium animabus vestris.
Et dixerunt : Non ambulabimus.
Audite vocem tubæ.
Et dixerunt : Non audiemus.
et cognosce, congregatio,
quanta ego faciam eis.
ecce ego adducam mala super populum istum,
fructum cogitationum ejus :
quia verba mea non audierunt,
et legem meam projecerunt.
et calamum suave olentem de terra longinqua ?
Holocautomata vestra non sunt accepta,
et victimæ vestræ non placuerunt mihi.
Ecce ego dabo in populum istum ruinas :
et ruent in eis patres et filii simul ;
vicinus et proximus peribunt.
Ecce populus venit de terra aquilonis,
et gens magna consurget a finibus terræ.
crudelis est et non miserebitur.
Vox ejus quasi mare sonabit :
et super equos ascendent,
præparati quasi vir ad prælium
adversum te, filia Sion.
dissolutæ sunt manus nostræ :
tribulatio apprehendit nos,
dolores ut parturientem.
et in via ne ambuletis,
quoniam gladius inimici,
pavor in circuitu.
et conspergere cinere :
luctum unigeniti fac tibi,
planctum amarum,
quia repente veniet vastator super nos.
et scies, et probabis viam eorum.
ambulantes fraudulenter,
æs et ferrum :
universi corrupti sunt.
in igne consumptum est plumbum :
frustra conflavit conflator,
malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
quia Dominus projecit illos.