qui custodiat obsidionem :
contemplare viam, conforta lumbos,
robora virtutem valde.
sicut superbiam Israël ;
quia vastatores dissipaverunt eos,
et propagines eorum corruperunt.
viri exercitus in coccineis ;
igneæ habenæ currus in die præparationis ejus,
et agitatores consopiti sunt.
quadrigæ collisæ sunt in plateis :
aspectus eorum quasi lampades,
quasi fulgura discurrentia.
ruent in itineribus suis :
velociter ascendent muros ejus,
et præparabitur umbraculum.
et templum ad solum dirutum.
et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ,
murmurantes in cordibus suis.
ipsi vero fugerunt. State, state !
et non est qui revertatur.
et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
et cor tabescens, et dissolutio geniculorum,
et defectio in cunctis renibus,
et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
et pascua catulorum leonum,
ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis,
et non est qui exterreat ?
et necavit leænis suis,
et implevit præda speluncas suas,
et cubile suum rapina.
et succendam usque ad fumum quadrigas tuas,
et leunculos tuos comedet gladius,
et exterminabo de terra prædam tuam,
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.