Библия VG VG

ad Corinthios II, 6 ad Corinthios II, 6 глава

1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
12 Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
15 quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus :
Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum,
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis :
18 et ego recipiam vos :
et ero vobis in patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

ad Corinthios II, 6 глава. VG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

Я ХОЧУ ПОМОЧЬ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Библия говорит сегодня
  9. Комментарии Скоуфилда
  10. Комментарии Баркли
  11. Серия комментариев МакАртура
  12. Толкование Иоанна Златоуста
  13. Толкование Феофилакта Болгарского
  14. Новый Библейский Комментарий
  15. Лингвистический. Роджерс
  16. Комментарии Давида Стерна
  17. Ветхий Завет в Новом
  18. Комментарии Кузнецовой


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.