Numquid, qui cadit, non resurget, et, qui aversus est, non revertetur?
Ierusalem aversione perpetua?
Apprehenderunt mendacium
et noluerunt reverti.
nemo, quod bonum est, loquitur,
nullus est, qui agat paenitentiam
super malitia sua dicens:
“Quid feci?”.
Omnes conversi sunt ad cursum suum,
quasi equus impetu vadens in proelio.
novit tempus suum;
turtur et hirundo et turdus
custodierunt tempus adventus sui;
populus autem meus non novit
iudicium Domini.
et lex Domini nobiscum est”?
Vere mendacium operatus est
stilus mendax scribarum.
perterriti et capti sunt;
verbum enim Domini proiecerunt,
et sapientia nulla est in eis.
agros eorum expugnatoribus,
quia a minimo usque ad maximum
omnes avaritiam sequuntur,
a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt mendacium.
filiae populi mei in levitate
dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax.
quin immo confusione non sunt confusi
et erubescere nescierunt,
idcirco cadent inter corruentes,
in tempore visitationis suae corruent,
dicit Dominus.
ait Dominus;
non est uva in vitibus,
et non sunt ficus in ficulnea,
folium defluxit,
et dabo eis gradientes super eos.
Convenite, et ingrediamur civitates munitas
et pereamus ibi,
quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum
et potum dedit nobis aquam fellis;
peccavimus enim Domino.
tempus medelae, et ecce formido”.
a voce hinnituum fortium equorum eius
commota est omnis terra;
et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius,
urbem et habitatores eius.
serpentes regulos,
quibus non est incantatio,
et mordebunt vos”,
ait Dominus.
cor meum maerens.
de terra longinqua:
“Numquid Dominus non est in Sion?
Aut rex eius non est in ea?”.
“Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis
et in vanitatibus alienis?”.
et nos salvati non sumus”.
contritus sum et contristatus;
stupor obtinuit me.
Aut medicus non est ibi?
Quare enim non est obducta
cicatrix filiae populi mei?
et oculis meis fontem lacrimarum,
et plorabo die ac nocte
interfectos filiae populi mei?