Haec dicit Dominus:
“Numquid filii non sunt Israel,
aut heres non est ei?
Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad,
et populus eius in urbibus eius habitavit?
dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon
fremitum proelii;
et erit in tumulum dissipata,
filiaeque eius igni succendentur,
et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
clamate, filiae Rabba,
accingite vos ciliciis, plangite
et circuite per muros,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes eius et principes eius simul.
Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis,
quae confidebas in thesauris tuis
et dicebas: “Quis veniet ad me?”.
ait Dominus, Deus exercituum,
ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo;
et dispergemini singuli in viam suam,
nec erit qui congreget fugientes.
sortem filiorum Ammon”,
ait Dominus.
Haec dicit Dominus exercituum:
“Numquid non ultra est sapientia in Theman?
Periit consilium a prudentibus,
inutilis facta est sapientia eorum.
habitatores Dedan,
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempore quo visitavi eum.
non relinquent racemum;
si fures in nocte,
diripiunt, quod placet sibi.
revelavi abscondita eius,
et celari non poterit;
vastatum est semen eius
et fratres eius et vicini eius, et non erit.
et viduae tuae in me sperabunt.
et legatus ad gentes missus est:
“Congregamini et venite contra eam
et consurgite in proelium”.
contemptibilem inter homines.
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petrae
et tenes altitudinem collis;
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te,
dicit Dominus.
Certe abstrahent parvulos gregis,
certe desolabuntur super eos pascua eorum.
clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
et expandet alas suas super Bosram;
et erit cor fortium Edom in die illa
quasi cor mulieris parturientis”.
“Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt;
turbati sunt in mari sollicitudinis,
quod quiescere non potuit.
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam
quasi parturientem.
urbs laetitiae?
et omnes viri proelii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
et devorabit moenia Benadad”.
Haec dicit Dominus:
“Surgite, ascendite ad Cedar
et vastate filios orientis.
tentoria eorum et omnia vasa eorum
et camelos eorum tollent sibi;
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor,
ait Dominus;
iniit enim contra vos
Nabuchodonosor rex Babylonis consilium
et cogitavit adversum vos cogitationes.
ad gentem quietam et habitantem confidenter,
ait Dominus;
non ostia nec vectes eis:
soli habitant.
et multitudo iumentorum in praedam;
et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum
adducam interitum super eos,
ait Dominus.
deserta usque in aeternum;
non manebit ibi vir,
nec peregrinabitur in ea filius hominis”.
Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum;
quattuor ventos a quattuor plagis caeli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens,
ad quam non perveniant profugi Elam.
et in conspectu quaerentium animam eorum;
et adducam super eos malum
iram furoris mei,
dicit Dominus,
et mittam post eos gladium,
donec consumam eos.
et perdam inde regem et principes, ait Dominus.
convertam sortem Elam”,
dicit Dominus.