de medio Ierusalem;
et in Thecua clangite bucina
et super Bethcharem levate vexillum,
quia malum visum est ab aquilone
et contritio magna.
filiam Sion.
figent in ea tentoria in circuitu;
pascet unusquisque partem suam.
consurgite, et ascendamus in meridie;
vae nobis, quia declinavit dies,
quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
et dissipemus domos eius”.
“Caedite lignum eius
et fundite circa Ierusalem aggerem;
haec est civitas visitationis,
omnis calumnia in medio eius.
sic illa effluere facit malitiam suam;
violentia et vastitas auditur in ea,
coram me semper afflictio et plaga.
ne forte recedat anima mea a te,
ne forte ponam te desertam,
terram inhabitabilem”.
“Usque ad racemum colligent quasi in vinea
reliquias Israel.
Converte manum tuam
quasi vindemiator ad palmites”.
Ecce incircumcisae aures eorum,
et audire non possunt;
ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,
et non suscipient illud.
laboravi sustinens.
“Effunde super parvulum foris
et super concilium iuvenum simul;
etiam vir cum muliere capietur,
senex cum pleno dierum.
agri et uxores pariter,
quia extendam manum meam
super habitantes terram”,
dicit Dominus.
omnes avaritiae student,
et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum.
dicentes: “Pax, pax”; et non est pax.
quin potius confusione non sunt confusi
et erubescere nescierunt.
“Quam ob rem cadent inter ruentes;
tempore, quo visitavero eos, corruent”,
dicit Dominus.
“State super vias et videte
et interrogate de semitis antiquis,
quae sit via bona, et ambulate in ea
et invenietis refrigerium animabus vestris”.
Et dixerunt: “Non ambulabimus!”.
“Audite vocem tubae”.
Et dixerunt: “Non audiemus!”.
et cognosce, congregatio,
quanta ego faciam eis.
fructum cogitationum eorum,
quia verba mea non audierunt
et legem meam proiecerunt.
et calamus suave olens de terra longinqua?
Holocautomata vestra non sunt accepta,
et victimae vestrae non placent mihi”.
“Ecce ego dabo in populum istum offendicula,
et offendent in eis patres et filii simul,
vicinus et proximus peribunt”.
“Ecce populus venit de terra aquilonis,
et gens magna consurget a finibus terrae;
crudelis est et non miserebitur;
vox eorum quasi mare sonabit,
et super equos ascendent,
praeparati quasi vir ad proelium
adversum te, filia Sion”.
dissolutae sunt manus nostrae,
tribulatio apprehendit nos,
dolores ut parturientem”.
et in via ne ambuletis,
quoniam gladius inimici,
pavor in circuitu.
et volutare in cinere,
luctum unigeniti fac tibi,
planctum amarum,
quia repente veniet vastator super nos.
et scies et probabis viam eorum.
ambulantes fraudulenter.
Aes et ferrum,
omnia isti corrumpunt.
consumptum est plumbum;
frustra conflavit conflator,
scoriae enim non sunt separatae.
quia Dominus proiecit illos.