ait Dominus,
ad me convertere;
si abstuleris abominationes tuas a facie mea,
non effugies.
in veritate et in iudicio et in iustitia,
et benedicentur in ipso gentes
et in ipso gloriabuntur.
viro Iudae et Ierusalem:
Novate vobis novale
et nolite serere super spinas.
et auferte praeputia cordium vestrorum,
viri Iudae et habitatores Ierusalem,
ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea
et succendatur, et non sit qui exstinguat,
propter malitiam operum vestrorum.
et in Ierusalem auditum facite;
et loquimini et canite tuba in terra,
clamate fortiter et dicite:
“Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”.
fugite, nolite stare,
quia malum ego adduco ab aquilone
et contritionem magnam.
et praedo gentium se levavit;
egressus est de loco suo,
ut ponat terram tuam in solitudinem:
civitates tuae vastabuntur,
remanentes absque habitatore.
plangite et ululate,
quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
dicit Dominus,
peribit cor regis
et cor principum,
et obstupescent sacerdotes,
et prophetae consternabuntur”.
Ergo decepisti populum istum et Ierusalem
dicens: “Pax erit vobis”;
et ecce pervenit gladius usque ad animam”.
“Ventus urens collium, qui sunt in deserto,
invadit filiam populi mei
non ad ventilandum et ad purgandum.
nunc et ego loquar iudicia mea cum eis”.
et quasi tempestas currus eius;
velociores aquilis equi illius.
Vae nobis, quoniam vastati sumus!
Ierusalem, ut salva fias;
usquequo morabuntur in te
cogitationes iniquae?
et notam facientis calamitatem de monte Ephraim.
Auditum facite hoc super Ierusalem:
“Custodes venerunt de terra longinqua
et dederunt super civitates Iudae vocem suam;
quia adversus me contumax erat”,
dicit Dominus.
fecerunt haec tibi;
ista malitia tua, quia amara,
quia tetigit cor tuum.
Parietes cordis mei!
Turbatur in me cor meum:
non tacebo,
quoniam vocem bucinae audivit anima mea,
clamorem proelii.
quoniam vastata est omnis terra,
repente vastata sunt tabernacula mea,
subito tentoria mea.
audiam vocem bucinae?
me non cognoverunt;
filii insipientes sunt et vecordes:
sapientes sunt, ut faciant mala,
bene autem facere nesciunt”.
et caelos, et non erat lux in eis.
et omnes colles conturbati sunt.
et omne volatile caeli recesserat.
et omnes urbes eius destructae sunt
a facie Domini et a facie irae furoris eius.
“Deserta erit omnis terra,
sed tamen consummationem non faciam.
et maerebunt caeli desuper,
eo quod locutus sum,
statui et non paenitet me
nec avertar ab eo”.
fugit omnis civitas;
ingressi sunt silvas condensas
et ascenderunt rupes;
universae urbes derelictae sunt,
et non habitat in eis homo.
Cum vestieris te coccino,
cum ornata fueris monili aureo,
et pinxeris stibio oculos tuos,
frustra componeris;
contempserunt te amatores tui,
animam tuam quaerent.
angustias ut puerperae;
vox filiae Sion
intermorientis expandentisque manus suas:
“Vae mihi, quia defecit anima mea
propter interfectores!”.