“Iuxta vias gentium nolite discere
et a signis caeli nolite metuere,
quae timent gentes,
Quia lignum de saltu praecidit
opus manuum artificis in ascia,
clavis et malleis firmavit,
ut non moveatur;
et non loquentur,
portantur, quia incedere non valent:
nolite ergo timere ea,
quia nec male possunt facere nec bene”.
magnus es tu,
et magnum nomen tuum in fortitudine.
Te enim decet,
quoniam inter cunctos sapientes gentium
et in universis regnis earum nullus est similis tui.
doctrina vanitatis eorum lignum est.
et aurum de Ophaz,
opus artificis et manuum aurificis,
hyacinthus et purpura indumentum eorum;
opus artificum universa haec.
ipse Deus vivens et rex sempiternus;
ab indignatione eius commovebitur terra,
et non sustinebunt gentes comminationem eius.
firmavit orbem in sapientia sua
et prudentia sua extendit caelos.
et elevat nebulas ab extremitatibus terrae;
fulgura in pluviam facit
et educit ventum de thesauris suis.
confusus est omnis artifex in sculptili,
quoniam falsum est, quod conflavit,
et non est spiritus in eis.
in tempore visitationis suae peribunt.
qui enim formavit omnia, ipse est,
et Israel tribus hereditatis eius,
Dominus exercituum nomen illi.
quae habitas in obsidione,
“Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice
et tribulabo eos, ita ut inveniant me”.
pessima plaga mea!
Ego autem dixi:
“Plane haec infirmitas mea est,
et portabo illam”.
filii mei exierunt a me et non subsistunt,
non est qui extendat ultra tentorium meum
et erigat pelles meas.
et Dominum non quaesierunt;
propterea non prosperati sunt,
et omnis grex eorum dispersus est.
et commotio magna de terra aquilonis,
ut ponat civitates Iudae solitudinem
et habitaculum thoum.
nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
verumtamen in iudicio et non in furore tuo,
ne forte ad nihilum redigas me”.
quae non cognoverunt te,
et super cognationes,
quae nomen tuum non invocaverunt;
quia comederunt Iacob
et devoraverunt eum
et consumpserunt illum
et pascua eius dissipaverunt.