“Audite, principes Iacob
et duces domus Israel:
Numquid non vestrum est scire iudicium?”.
Violenter tollitis pelles eorum desuper eos
et carnem eorum desuper ossibus eorum.
et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt
et secant sicut carnem assam in lebete
et quasi carnem in medio ollae.
et non exaudiet eos
et abscondet faciem suam ab eis
in tempore illo,
sicut pessima fecerunt opera sua.
qui seducunt populum meum,
qui cum habent, quid mordeant dentibus suis,
praedicant pacem;
et, si quis non dederit in ore eorum quippiam,
sanctificant super eum proelium.
et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas,
et obtenebrabitur super eos dies.
et confundentur divini,
et operient labia sua omnes,
quia non est responsum Dei.
fortitudine spiritus Domini,
iudicio et virtute,
ut annuntiem Iacob scelus suum
et Israel peccatum suum.
et iudices domus Israel,
qui abominamini iudicium
et omnia recta pervertitis,
et Ierusalem in iniquitate.
et sacerdotes eius in mercede docent,
et prophetae eius in pecunia divinant;
et super Dominum requiescunt dicentes:
“Numquid non Dominus in medio nostrum?
Non venient super nos mala”.
Sion quasi ager arabitur,
et Ierusalem quasi acervus lapidum erit,
et mons templi in excelsa silvarum.