et duces domus Israël :
numquid non vestrum est scire judicium,
qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis,
et carnem eorum desuper ossibus eorum ;
et pellem eorum desuper excoriaverunt,
et ossa eorum confregerunt,
et conciderunt sicut in lebete,
et quasi carnem in medio ollæ ?
et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,
sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
qui seducunt populum meum :
qui mordent dentibus suis,
et prædicant pacem ;
et si quis non dederit in ore eorum quippiam,
sanctificant super eum prælium.
et tenebræ vobis pro divinatione ;
et occumbet sol super prophetas,
et obtenebrabitur super eos dies.
et confundentur divini ;
et operient omnes vultos suos,
quia non est responsum Dei.
judicio, et virtute,
ut annuntiem Jacob scelus suum,
et Israël peccatum suum.
et judices domus Israël,
qui abominamini judicium,
et omnia recta pervertitis :
et Jerusalem in iniquitate.
et sacerdotes ejus in mercede docebant,
et prophetæ ejus in pecunia divinabant :
et super Dominum requiescebant, dicentes :
Numquid non Dominus in medio nostrum ?
non venient super nos mala.
et Jerusalem quasi acervus lapidum erit,
et mons templi in excelsa silvarum.