Библия » Вульгата Клементиновская Вульгата

ad Thessalonicenses II 1 ad Thessalonicenses II 1 глава

1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem :
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant :
7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus,
8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus :
10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
11 In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите: Ctrl + Enter

ad Thessalonicenses II, 1 глава. Клементиновская Вульгата.

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.

Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
© 1592 ... 1946

ПОДДЕРЖАТЬ СЛУЖЕНИЕ

ad Thessalonicenses II 1 глава в переводах:
  1. Клементиновская Вульгата
  2. Новая Вульгата
ad Thessalonicenses II 1 глава, комментарии:
  1. Новой Женевской Библии
  2. Толкование Мэтью Генри
  3. Комментарии МакДональда
  4. Толковая Библия Лопухина
  5. Комментарии Баркли
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Толкование Иоанна Златоуста
  9. Толкование Феофилакта Болгарского
  10. Новый Библейский Комментарий
  11. Лингвистический. Роджерс
  12. Комментарии Давида Стерна
  13. Библия говорит сегодня
  14. Комментарии Скоуфилда


2007–2024. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам: bible-man@mail.ru.