Библия Вульгата Клементиновская Вульгата

ad Thessalonicenses II, 3 ad Thessalonicenses II, 3 глава

1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

ad Thessalonicenses II, 3 глава. Клементиновская Вульгата

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

ПОДДЕРЖИТЕ НАС

Библии
  1. Клементиновская Вульгата
  2. Новая Вульгата
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Библия говорит сегодня
  9. Комментарии Скоуфилда
  10. Комментарии Баркли
  11. Серия комментариев МакАртура
  12. Толкование Иоанна Златоуста
  13. Толкование Феофилакта Болгарского
  14. Новый Библейский Комментарий
  15. Лингвистический. Роджерс
  16. Комментарии Давида Стерна
  17. Ветхий Завет в Новом
  18. Комментарии Кузнецовой


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.