et Dominus faciet nives :
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
et divini viderunt mendacium :
et somniatores locuti sunt frustra,
vane consolabantur :
idcirco abducti sunt quasi grex :
affligentur, quia non est eis pastor.
et super hircos visitabo :
quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,
et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
ex ipso arcus prælii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
et bellabunt, quia Dominus cum eis :
et confundentur ascensores equorum.
et domum Joseph salvabo :
et convertam eos, quia miserebor eorum :
et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :
ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
et lætabitur cor eorum quasi a vino :
et filii eorum videbunt, et lætabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
quia redemi eos :
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
et de longe recordabuntur mei :
et vivent cum filiis suis, et revertentur.
et de Assyriis congregabo eos,
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus :
et percutiet in mari fluctus,
et confundentur omnia profunda fluminis :
et humiliabitur superbia Assur,
et sceptrum Ægypti recedet.
et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.