Dixit insipiens in corde suo: “Non est Deus”.
Corrupti sunt et abominationes operati sunt;
non est qui faciat bonum.
ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Dominum non invocaverunt;
quoniam Deus cum generatione iusta est.
Dominus autem spes eius est.
Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae,
exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.