Библия NVG NVG

Psalmorum, 116 Psalmorum, 116 глава

1 ALLELUIA.
Dilexi, quoniam exaudit Dominus
vocem deprecationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi,
cum in diebus meis invocabam.
3 Circumdederunt me funes mortis,
et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocabam:
“O Domine, libera animam meam”.
5 Misericors Dominus et iustus,
et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus;
humiliatus sum, et salvum me faciet.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,
quia Dominus benefecit tibi;
8 quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrimis,
pedes meos a lapsu.
9 Ambulabo coram Domino
in regione vivorum. -
10 Credidi, etiam cum locutus sum: “Ego humiliatus sum nimis”.
11 Ego dixi in trepidatione mea: “Omnis homo mendax”.
12 Quid retribuam Domino
pro omnibus, quae retribuit mihi?
13 Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
14 Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
15 Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
16 O Domine, ego servus tuus,
ego servus tuus et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea:
17 tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
18 Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius
19 in atriis domus Domini,
in medio tui, Ierusalem.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Psalmorum, 116 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОДДЕРЖИТЕ НАС

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Комментарии Скоуфилда
  9. Комментарии Сперджена


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.