Библия NVG NVG

Psalmorum, 132 Psalmorum, 132 глава

1 Canticum ascensionum.
Memento, Domine, David
et omnis mansuetudinis eius,
2 quia iuravit Domino,
votum vovit Potenti Iacob:
3 “Non introibo in tabernaculum domus meae,
non ascendam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum oculis meis
et palpebris meis dormitationem,
5 donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Potenti Iacob”.
6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha,
invenimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediamur in tabernaculum eius,
adoremus ad scabellum pedum eius. -
8 Surge, Domine, in requiem tuam,
tu et arca fortitudinis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam,
et sancti tui exsultent.
10 Propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui.
11 Iuravit Dominus David veritatem
et non recedet ab ea:
“De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meum
et testimonia mea, quae docebo eos,
filii eorum usque in saeculum
sedebunt super sedem tuam”.
13 Quoniam elegit Dominus Sion,
desideravit eam in habitationem sibi:
14 “Haec requies mea in saeculum saeculi;
hic habitabo, quoniam desideravi eam.
15 Cibaria eius benedicens benedicam,
pauperes eius saturabo panibus.
16 Sacerdotes eius induam salutari,
et sancti eius exsultatione exsultabunt.
17 Illic germinare faciam cornu David,
parabo lucernam christo meo.
18 Inimicos eius induam confusione,
super ipsum autem efflorebit diadema eius”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Psalmorum, 132 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОДДЕРЖАТЬ ДЕНЬГАМИ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Комментарии Скоуфилда
  9. Комментарии Сперджена


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.