Библия NVG NVG

Psalmorum, 2 Psalmorum, 2 глава

1 Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
2 Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus christum eius:
3 “Dirumpamus vincula eorum
et proiciamus a nobis iugum ipsorum!”.
4 Qui habitat in caelis, irridebit eos,
Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua
et in furore suo conturbabit eos:
6 “Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum!”.
7 Praedicabo decretum eius.
Dominus dixit ad me: “Filius meus es tu;
ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam
et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea
et tamquam vas figuli confringes eos”.
10 Et nunc, reges, intellegite;
erudimini, qui iudicatis terram.
11 Servite Domino in timore
et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,
et pereatis de via,
cum exarserit in brevi ira eius.
Beati omnes, qui confidunt in eo.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Psalmorum, 2 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОДДЕРЖИТЕ НАС

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Комментарии Скоуфилда
  9. Комментарии Сперджена


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.