1 Canticum ascensionum. David.
Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
“In domum Domini ibimus”.
2 Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,
testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem:
“Securi sint diligentes te!
7 Fiat pax in muris tuis,
et securitas in turribus tuis!”.
8 Propter fratres meos et proximos meos
loquar: “Pax in te!”.
9 Propter domum Domini Dei nostri
exquiram bona tibi.