virgo filia Babylon;
sede in terra sine solio,
filia Chaldaeorum,
quia ultra non vocaberis
mollis et tenera.
depone velum tuum,
subleva stolam, revela crura,
transi flumina.
et videbitur opprobrium tuum.
“Ultionem capiam,
nemini parcam”,
Sanctus Israel.
filia Chaldaeorum,
quia non vocaberis ultra
Domina regnorum.
contaminavi hereditatem meam
et dedi eos in manu tua;
non posuisti eis misericordias,
super senem aggravasti iugum tuum valde
Non posuisti haec super cor tuum
neque recordata es novissimi tui.
quae habitas confidenter
et dicis in corde tuo:
“Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo”.
subito in die una,
orbitas et viduitas;
repente venerunt super te
propter multitudinem maleficiorum tuorum,
propter abundantiam incantationum tuarum.
et dixisti: “Non est qui videat me”.
Sapientia tua et scientia tua,
haec decepit te.
Et dixisti in corde tuo:
“Ego, et praeter me non est altera”.
et nescies avertere;
et irruet super te calamitas,
quam non poteris expiare;
veniet super te repente
miseria, quam nescies.
et cum multitudine maleficiorum tuorum,
in quibus laborasti ab adulescentia tua:
forte poteris iuvari, forte terrebis.
stent et salvent te, qui metiuntur caelum,
qui contemplantur sidera
et annuntiant singulis noviluniis
ventura tibi.
ignis combussit eos.
Non liberabunt seipsos
de manu flammae;
non sunt prunae, quibus calefiant,
nec focus, ut sedeant ad eum.
in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua;
unusquisque in via sua errat,
non est qui salvet te.