Библия NVG NVG

Isaiae, 22 Isaiae, 22 глава

1 Oraculum vallis Visionis.
Quidnam tibi est,
quia ascendisti omnis in tecta,
2 clamoris plena, urbs tumultuans,
civitas exsultans?
Interfecti tui non interfecti gladio
nec mortui in bello;
3 cuncti principes tui fugerunt
simul sine arcu capti;
omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul,
procul fugerunt.
4 Propterea dixi: “Recedite a me,
amare flebo;
nolite incumbere, ut consolemini me
super vastitate filiae populi mei”.
5 Dies enim confusionis
et conculcationis et fletus
Domino, Deo exercituum, in valle Visionis,
eversio murorum et vociferatio ad montem.
6 Et Elam sumpsit pharetram,
in agmine hominum equitum,
et Cir nudavit clipeum.
7 Et electae valles tuae
plenae sunt quadrigarum,
et equites ponunt sedes suas in porta.
8 Et revelatum est operimentum Iudae,
et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
9 et scissuras civitatis David vidistis,
quia multiplicatae sunt;
et congregastis aquas piscinae inferioris.
10 Et domos Ierusalem numerastis
et destruxistis domos
ad muniendum murum;
11 et lacum fecistis inter duos muros
pro aqua piscinae veteris;
sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec,
et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa
ad fletum et ad planctum,
ad calvitium et ad cingendum saccum;
13 et ecce gaudium et laetitia,
occidere boves et iugulare pecus,
comedere carnes et bibere vinum:
“Comedamus et bibamus,
cras enim moriemur”.
14 Et revelatum est in auribus meis
a Domino exercituum:
“Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!”,
dicit Dominus, Deus exercituum.
15 Haec dicit Dominus, Deus exercituum:
“Vade, ingredere ad procuratorem istum,
ad Sobnam praepositum palatii:
16 “Quid tibi hic? Aut quis tibi hic,
quia excidisti tibi hic sepulcrum?”.
Effodiens in excelso sepulcrum suum,
excavabat in petra tabernaculum sibi.
17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo,
violenter te apprehendens.
18 In globum te convolvet glomerans;
quasi pilam mittet te
in terram latam et spatiosam:
ibi morieris,
et ibi erunt currus gloriae tuae,
ignominia domus domini tui.
19 Et expellam te de statione tua
et de ministerio tuo deponam te.
20 Et erit in die illa:
vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
21 et induam illum tunicam tuam
et cingulo tuo cingam eum
et potestatem tuam dabo in manu eius;
et erit in patrem habitantibus Ierusalem
et domui Iudae.
22 Et dabo clavem domus David
super umerum eius;
et aperiet, et non erit qui claudat;
et claudet, et non erit qui aperiat.
23 Et figam illum paxillum in loco securo,
et erit in solium gloriae domui patris sui.
24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Isaiae, 22 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОДДЕРЖАТЬ ДЕНЬГАМИ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда
  8. Ветхий Завет сегодня


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.