“Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum;
plena est omnis terra gloria eius”.
“Vae mihi, quia perii!
Quia vir pollutus labiis ego sum
et in medio populi polluta labia habentis ego habito
et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis”.
“Ecce tetigit hoc labia tua,
et auferetur iniquitas tua,
et peccatum tuum mundabitur”.
“Audientes audite et nolite intellegere,
et videntes videte et nolite cognoscere”.
et aures eius aggrava
et oculos eius excaeca,
ne forte videat oculis suis
et auribus suis audiat
et corde suo intellegat et convertatur
et sanetur”.
“Donec desolentur
civitates absque habitatore,
et domus sine homine,
et terra relinquatur deserta”.
et magna erit desolatio in medio terrae;
et rursus excisioni tradetur
sicut terebinthus et sicut quercus,
in quibus deiectis manebit aliquid stabile.
Semen sanctum erit id quod steterit in ea.