Библия NVG NVG

ad Galatas, 5 ad Galatas, 5 глава

1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.
4 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
5 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.
6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
8 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!
16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

ad Galatas, 5 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОДДЕРЖИТЕ НАС

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Комментарии Жана Кальвина
  7. Толкования Августина
  8. Библия говорит сегодня
  9. Комментарии Скоуфилда
  10. Комментарии Баркли
  11. Комментарии Мартина Лютера
  12. Серия комментариев МакАртура
  13. Толкование Иоанна Златоуста
  14. Толкование Феофилакта Болгарского
  15. Новый Библейский Комментарий
  16. Лингвистический. Роджерс
  17. Комментарии Давида Стерна
  18. Ветхий Завет в Новом
  19. Комментарии Кузнецовой


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.