1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel :
2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :
3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Bethoron inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :
4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Bethoron superiorem.
6 Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë.
7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Josue, 16 глава. Клементиновская Вульгата

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946



2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.