Библия NVG NVG

Iob, 11 Iob, 11 глава

1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2 “Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur?
Aut vir verbosus iustificabitur?
3 Vaniloquium tuum viros tacere faciet,
et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4 Dixisti enim: “Purus est sermo meus,
et mundus sum in conspectu tuo”.
5 Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum
et aperiret labia sua tibi,
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae
et arcana consilia eius,
et intellegeres quod multo minora quaerat a te,
quam meretur iniquitas tua.
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes
et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8 Excelsior caelo est, et quid facies?
Profundior inferno, et quid cognosces?
9 Longior terra mensura eius
et latior mari.
10 Si subverterit vel concluserit et coarctaverit,
quis contradicet ei?
11 Ipse enim novit hominum vanitatem;
et videns iniquitatem nonne considerat?
12 Sed et vir vacuus cordatus fit,
et homo tamquam pullum onagri nascitur.
13 Tu autem, si cor tuum firmaveris
et expanderis ad eum manus tuas,
14 si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula
et eris stabilis et non timebis.
16 Miseriae quoque oblivisceris
et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam,
et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe,
et defossus securus dormies.
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat;
et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20 Oculi autem impiorum deficient,
et effugium peribit ab eis;
et spes illorum exhalatio animae”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Iob, 11 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОДДЕРЖАТЬ СЛУЖЕНИЕ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.