Библия NVG NVG

Iob, 35 Iob, 35 глава

1 Igitur Eliu haec rursum locutus est:
2 “Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio,
ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”?
3 Dixisti enim: “Quid ad te?
Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”.
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis
et amicis tuis tecum.
5 Suspice caelum et intuere
et contemplare nubes quod altiores te sint.
6 Si peccaveris, quid facies ei?
Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei?
Aut quid de manu tua accipiet?
8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua,
et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
9 Propter multitudinem oppressorum clamabunt
et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,
10 sed nemo dixit: “Ubi est Deus, qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte,
11 qui docet nos super iumenta terrae
et super volucres caeli erudit nos?”.
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,
propter superbiam malorum.
13 Etiam, frustra: non audiet Deus,
et Omnipotens non intuebitur.
14 Omnino cum dixeris: “Non considerat”,
iudicium est coram illo, et exspectas eum.
15 Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert,
nec ulciscitur scelus valde”,
16 Iob frustra aperit os suum
et absque scientia verba multiplicat”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Iob, 35 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОДДЕРЖАТЬ СЛУЖЕНИЕ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.