Библия NVG NVG

Iob, 8 Iob, 8 глава

1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2 “Usquequo loqueris talia,
et spiritus vehemens sermones oris tui?
3 Numquid Deus supplantat iudicium,
aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
4 Et si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suae,
5 tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum
et Omnipotentem fueris deprecatus,
6 si mundus et rectus incesseris,
statim evigilabit ad te
et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae;
7 in tantum ut, si priora tua fuerint parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.
8 Interroga enim generationem pristinam
et diligenter investiga patrum memoriam.
9 Hesterni quippe sumus et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
10 Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi
et de corde suo proferent eloquia?
11 Numquid virere potest scirpus absque umore,
aut crescere carectum sine aqua?
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,
ante omnes herbas arescit.
13 Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum,
et spes impii peribit.
14 Cuius spes filum tenue,
et sicut tela aranearum fiducia eius.
15 Innitetur super domum suam et non stabit;
fulciet eam et non consurget.
16 Umectus videtur, antequam veniat sol,
et in horto suo germen eius egredietur.
17 Super acervum petrarum radices eius densabuntur,
et inter lapides commorabitur.
18 Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum et dicet: “Non novi te”.
19 Haec est enim laetitia viae eius,
ut rursum de terra alii germinentur.
20 Deus non proiciet simplicem
nec porriget manum malignis,
21 donec impleatur risu os tuum,
et labia tua iubilo.
22 Qui oderunt te, induentur confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Iob, 8 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

Я ХОЧУ ПОМОЧЬ

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.