Библия NVG NVG

Iob, 26 Iob, 26 глава

1 Respondens autem Iob dixit:
2 “Quomodo adiuvisti imbecillem?
Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam?
Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!
4 Quem docere voluisti?
Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?
5 Ecce umbrae gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
6 Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum Perditioni.
7 Qui extendit aquilonem super vacuum
et appendit terram super nihilum.
8 Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
9 Qui operit faciem solii sui
expandens super illud nebulam suam.
10 Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebrae.
11 Columnae caeli contremiscunt
et pavent ab increpatione eius.
12 In fortitudine sua terruit mare
et prudentia sua percussit Rahab.
13 Spiritus eius serenavit caelos,
et manus eius confodit colubrum fugientem.
14 Ecce haec sunt termini viarum eius;
et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Iob, 26 глава. NVG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.

ПОДДЕРЖИТЕ НАС

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.