dicit Deus vester.
et advocate eam,
quoniam completa est malitia ejus,
dimissa est iniquitas illius :
suscepit de manu Domini duplicia
pro omnibus peccatis suis.
Parate viam Domini,
rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
et omnis mons et collis humiliabitur,
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas :
et videbit omnis caro pariter
quod os Domini locutum est.
Et dixi : Quid clamabo ?
Omnis caro fœnum,
et omnis gloria ejus quasi flos agri.
quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Vere fœnum est populus :
verbum autem Domini nostri manet in æternum.
tu qui evangelizas Sion ;
exalta in fortitudine vocem tuam,
qui evangelizas Jerusalem :
exalta, noli timere.
Dic civitatibus Juda :
Ecce Deus vester :
et brachium ejus dominabitur :
ecce merces ejus cum eo,
et opus illius coram illo.
in brachio suo congregabit agnos,
et in sinu suo levabit ;
fœtas ipse portabit.
et cælos palmo ponderavit ?
quis appendit tribus digitis molem terræ,
et libravit in pondere montes,
et colles in statera ?
aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
et docuit eum semitam justitiæ,
et erudivit eum scientiam,
et viam prudentiæ ostendit illi ?
et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ;
ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
aut quam imaginem ponetis ei ?
aut aurifex auro figuravit illud,
et laminis argenteis argentarius ?
artifex sapiens quærit
quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
numquid non annuntiatum est vobis ab initio ?
numquid non intellexistis fundamenta terræ ?
et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;
qui extendit velut nihilum cælos,
et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
judices terræ velut inane fecit.
neque radicatus in terra truncus eorum ;
repente flavit in eos, et aruerunt,
et turbo quasi stipulam auferet eos.
dicit Sanctus.
quis creavit hæc :
qui educit in numero militiam eorum,
et omnes ex nomine vocat ;
præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,
neque unum reliquum fuit.
et loqueris, Israël :
Abscondita est via mea a Domino,
et a Deo meo judicium meum transivit ?
Deus sempiternus Dominus,
qui creavit terminos terræ :
non deficiet, neque laborabit,
nec est investigatio sapientiæ ejus.
et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
et juvenes in infirmitate cadent ;
assument pennas sicut aquilæ :
current et non laborabunt,
ambulabunt et non deficient.