Ecce ego super te, Gog,
principem capitis Mosoch et Thubal.
et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,
et adducam te super montes Israël.
et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
et populi tui qui sunt tecum :
feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ
dedi te ad devorandum.
quia ego locutus sum,
ait Dominus Deus.
et in his qui habitant in insulis confidenter :
et scient quia ego Dominus.
et non polluam nomen sanctum meum amplius :
et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
ait Dominus Deus :
hæc est dies de qua locutus sum.
et succendent et comburent arma,
clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos :
et succendent ea igni septem annis.
neque succident de saltibus :
quoniam arma succendent igni,
et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,
et diripient vastatores suos,
ait Dominus Deus.
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,
vallem viatorum ad orientem maris,
quæ obstupescere faciet prætereuntes :
et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,
et vocabitur vallis multitudinis Gog.
ut mundent terram septem mensibus.
et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,
ait Dominus Deus.
qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ,
ut emundent eam :
post menses autem septem quærere incipient.
cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,
donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
et mundabunt terram.
Dic omni volucri, et universis avibus,
cunctisque bestiis agri :
Convenite, properate,
concurrite undique ad victimam meam
quam ego immolo vobis,
victimam grandem super montes Israël,
ut comedatis carnem,
et bibatis sanguinem.
et sanguinem principum terræ bibetis :
arietum, et agnorum, et hircorum,
taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
et bibetis sanguinem in ebrietatem,
de victima quam ego immolabo vobis :
de equo, et equite forti,
et de universis viris bellatoribus,
ait Dominus Deus.
et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,
et manum meam quam posuerim super eos.
a die illa et deinceps.
eo quod dereliquerint me,
et absconderim faciem meam ab eis,
et tradiderim eos in manus hostium,
et ceciderint in gladio universi.
et abscondi faciem meam ab illis.
Nunc reducam captivitatem Jacob,
et miserebor omnis domus Israël,
et assumam zelum pro nomine sancto meo.
et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,
cum habitaverint in terra sua confidenter,
neminem formidantes :
et congregavero de terris inimicorum suorum,
et sanctificatus fuero in eis,
in oculis gentium plurimarum.
eo quod transtulerim eos in nationes,
et congregaverim eos super terram suam,
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël,
ait Dominus Deus.