Eo quod elevatum est cor tuum,
et dixisti : Deus ego sum,
et in cathedra Dei sedi in corde maris,
cum sis homo, et non deus :
et dedisti cor tuum quasi cor Dei :
omne secretum non est absconditum a te :
et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :
et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem,
et elevatum est cor tuum in robore tuo :
Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
robustissimos gentium :
et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ,
et polluent decorem tuum.
et morieris in interitu occisorum in corde maris.
coram interficientibus te,
cum sis homo, et non deus,
in manu occidentium te ?
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Tu signaculum similitudinis,
plenus sapientia, et perfectus decore.
omnis lapis pretiosus operimentum tuum,
sardius, topazius, et jaspis,
chrysolithus, et onyx, et beryllus,
sapphirus, et carbunculus, et smaragdus :
aurum, opus decoris tui :
et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
et posui te in monte sancto Dei :
in medio lapidum ignitorum ambulasti,
donec inventa est iniquitas in te.
repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti :
et ejeci te de monte Dei,
et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
perdidisti sapientiam tuam in decore tuo :
in terram projeci te ;
ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
et iniquitate negotiationis tuæ,
polluisti sanctificationem tuam :
producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te,
et dabo te in cinerem super terram,
in conspectu omnium videntium te.
nihili factus es, et non eris in perpetuum.
Ecce ego ad te, Sidon,
et glorificabor in medio tui :
et scient quia ego Dominus,
cum fecero in ea judicia,
et sanctificatus fuero in ea.
et sanguinem in plateis ejus :
et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,
et scient quia ego Dominus.
et spina dolorem inferens undique
per circuitum eorum qui adversantur eis :
et scient quia ego Dominus Deus.
Quando congregavero domum Israël
de populis in quibus dispersi sunt,
sanctificabor in eis coram gentibus :
et habitabunt in terra sua,
quam dedi servo meo Jacob :
et ædificabunt domos, et plantabunt vineas,
et habitabunt confidenter,
cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum :
et scient quia ego Dominus Deus eorum.