Библия VG VG

Job, 32 Job, 32 глава

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit :
Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
10 Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
14 Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
17 respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
20 Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
21 Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
22 Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:Ctrl + Enter

Job, 32 глава. VG

Обратите внимание! Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте.


Public Domain

Public Domain — общественное достояние.
Клементиновская Вульгата — Vulgata Clementina.
1592 ... 1946

ПОДДЕРЖИТЕ НАС

Библии
Комментарии
  1. Новая Женевская Библия
  2. Учебной Библии МакАртура
  3. Толкование Мэтью Генри
  4. Комментарии МакДональда
  5. Толковая Библия Лопухина
  6. Толкования Августина
  7. Комментарии Скоуфилда


2007–2026. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам bible-man@mail.ru.