1 Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin. 
2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius. 
3 Et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto.
4 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
5 “Priusquam te formarem in utero, novi te
et, antequam exires de vulva, sanctificavi te
et prophetam gentibus dedi te”.
6 Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”.
7 Et dixit Dominus ad me: “Noli dicere: “Puer sum”,
quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis
et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.
8 Ne timeas a facie eorum,
quia tecum ego sum, ut eruam te”,
dicit Dominus.
9 Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me:
“Ecce dedi verba mea in ore tuo;
10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna,
ut evellas et destruas
et disperdas et dissipes
et aedifices et plantes”.
11 Et factum est verbum Domini ad me dicens: “Quid tu vides, Ieremia?”. Et dixi: “Virgam amygdali vigilantis ego video”.
12 Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud”.
13 Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis”.
14 Et dixit Dominus ad me:
“Ab aquilone pandetur malum
super omnes habitatores terrae;
15 quia ecce ego convocabo
omnia regna aquilonis,
ait Dominus,
et venient et ponent unusquisque solium suum
in introitu portarum Ierusalem
et contra omnes muros eius in circuitu
et contra universas urbes Iudae;
16 et loquar iudicia mea cum eis
super omnem malitiam eorum,
qui dereliquerunt me
et incensum obtulerunt diis alienis
et adoraverunt opus manuum suarum.
17 Tu ergo accinge lumbos tuos
et surge et loquere ad eos omnia,
quae ego praecipio tibi;
ne timeas a facie eorum,
alioquin timere te faciam vultum eorum.
18 Ego quippe dedi te hodie
in civitatem munitam
et in columnam ferream
et in murum aereum
contra omnem terram
regibus Iudae, principibus eius
et sacerdotibus et populo terrae;
19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt,
quia tecum ego sum,
ait Dominus,
ut eripiam te”.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите: Ctrl + Enter

Liber Ieremiae, 1 глава. Новая Вульгата.

Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.


2007–2024. Сделано с любовью для любящих и ищущих Бога. Если у вас есть вопросы или пожелания, то пишите нам: bible-man@mail.ru.