ulciscens Dominus et habens furorem,
ulciscens Dominus in hostes suos
et servans iram inimicis suis.
nullumque impunitum derelinquet Dominus.
In tempestate et turbine via eius,
et nubes pulvis pedum eius.
et omnia flumina ad desertum deducens.
Elanguit Basan et Carmelus,
et flos Libani elanguit.
et colles conturbati;
et contremuit terra a facie eius
et orbis et omnes habitantes in eo.
et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis,
et petrae dissolutae sunt ab eo.
refugium in die tribulationis
et sciens sperantes in se
consummationem faciet adversariorum suorum,
et inimicos eius persequentur tenebrae.
Consummationem ipse faciet;
non consurget duplex tribulatio.
et sicut potatores inebriati
consumentur quasi stipula omnino arida.
mente pertractans praevaricationem.
“Et si incolumes fuerint et numerosi,
sic quoque attondentur et pertransibunt;
afflixi te et non affligam te ultra.
et vincula tua disrumpam”.
“Non seminabitur ex nomine tuo amplius.
De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile;
ponam sepulcrum tuum,
quia inhonoratus es”.