1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suae,
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suae,
6 in laudem gloriae gratiae suae,
in qua gratificavit nos in Dilecto,
in qua gratificavit nos in Dilecto,
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiae eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiae eius,
8 quam superabundare fecit in nobis
in omni sapientia et prudentia,
in omni sapientia et prudentia,
9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
10 in dispensationem plenitudinis temporum:
recapitulare omnia in Christo,
quae in caelis et quae in terra, in ipso;
recapitulare omnia in Christo,
quae in caelis et quae in terra, in ipso;
11 in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae,
12 ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo;
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis,
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius,
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro;
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,
23 quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Нашли в тексте ошибку? Выделите её и нажмите:
Ctrl + Enter
Epistula ad Ephesios, 1 глава. Новая Вульгата.
Обратите внимание. Номера стихов — это ссылки, ведущие на раздел со сравнением переводов, параллельными ссылками, текстами с номерами Стронга. Попробуйте, возможно, вы будете приятно удивлены.